Friday, September 09, 2005

Magistra Latinae urgentis

nonnumquam quaeror locutionem nouem latine reddere. Hodie his verbis missi mirabile femina:

operae si pretium est bis fac opera

Amico suo sunt qui laborat in theatro quodam ubi oportet omnia referre.

Friday, July 01, 2005

De Carminae Vesperis

Cantabamus Carminam latinam antinquam apud ecclesiam hieri. Non obliviscavi carminam sed nunc intelligo verbos latinos. Curiosissime erat. Includo carminam hic:

  1. Te lucis ante terminum,
    Rerum Creator poscimus,
    Ut pro tua clementia
    Sis præsul et custodia.

  2. Procul recedant somnia,
    Et noctium phantasmata;
    Hostemque nostrum comprime,
    Ne polluantur corpora.

  3. Præsta, Pater piissime,
    Patrique compar Unice,
    Cum Spiritu Paraclito
    Regnans per omne sæculum.

Saturday, April 02, 2005

Requiescat in pacem

Papa Johannes Paulus II migravit ad dominum hodie.

Homo honoris lapsit
Homo precorum periit
Homo virtutis obiit
Mundus plorat.

Sunday, March 13, 2005

Carmina Medievalia

Heri in ecclesiam hac carminam V. Fortunati cantabamus. In Anglia cantabamus sed meliora est in Latina:

Vexilla regis prodeunt,
fulget crucis mysterium,
quo carne carnis conditor
suspensus est patibulo.

Confixa clavis viscera
tendens manus, vestigia
redemptionis gratia
hic inmolata est hostia.

Quo vulneratus insuper
mucrone diro lanceae,
ut nos lavaret crimine,
manavit unda et sanguine.

Inpleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
dicendo nationibus:
regnavit a ligno deus.

Arbor decora et fulgida,
ornata regis purpura,
electa, digno stipite
tam sancta membra tangere!

Beata cuius brachiis
pretium pependit saeculi!
statera facta est corporis
praedam tulitque Tartari.

Fundis arome cortice,
vincis sapore nectare,
iucunda fructu fertili
plaudis triumpho nobili.

Salve ara, salve victima
de passionis gloria,
qua vita mortem pertulit
et morte vitam reddidit.

Monday, February 21, 2005

Accipe stellam cadentem

Gratias A A Milnei Briano Staplesioque pro hos verbos hodie.

Quo plus
NINGIT - tiddely pum
Eo plus cadit
NIVIS - tiddely pum
Et Frigorem
DIGITORUM - tiddely pum
Ignorat
Quivis - tiddely pum